5 Cic. Verr. 1, 13–15
13 ↷ Nulla res per triennium nisi ad nutum istius iudicata est, nulla res tam patria cuiusquamtam patria cuiusquam D al. p, sed inseruit p2 cuiusquam s. l. ante tam: cuiusquam tam patria cuiusquam r: cuiusquam tam patria qs edd. atque avita fuit quae non ab eo imperio istius abiudicaretur. Innumerabiles pecuniae ex aratorum bonis novo nefarioque instituto coactae, socii fidelissimi in hostium numero existimati, cives Romani servilem in modum cruciati et necati, homines nocentissimi propter pecunias iudicioa iud. G2K liberati, honestissimi atque integerrimi absentes rei facti indicta causa damnati et eiecti, portus munitissimi, maximae tutissimaeque urbes piratis praedonibusque patefactae, nautae militesque Siculorum, socii nostri atque amici, fame necati, classes optimae atque opportunissimae cum magna ignominia populi Romani amissae et perditae. 14Idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum, quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatusdepeculatus p (errant Zumpt et Iord.), bqr edd. (i §48): depopulatus DΨ est, deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor; simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est. 15„At enim haec ita commissa sunt ab isto ut non cognita sint ab omnibus.ab hominibus pq1“ Hominem esse arbitroresse arbitror Dp et pler.: arbitror esse qr neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque eius nefaria commemorare possit, ut mihi magis timendum sit ne multa crimina praetermittere quam ne qua in istum fingere existimer. Neque enim mihi videtur haec multitudo, quae ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea quae scit mecum recognoscere.