2 Cic. Verr. 1, 3–6
3 ↷Equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio. 4Neque tantum me exspectatio accusationis meae concursusque tantae multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet quantum istius insidiae nefariae, quas uno tempore mihi, vobis, M'. Glabrioni, populo Romanopopulo r. πK: p. r. D al.: praetori δ. Fort. Glabrioni praetori, populo Romano: Cl. Rev. l. c., sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur; qui ita dictitat, iis esse metuendum qui quod ipsis solis satis esset surripuissent, se tantum eripuisserapuisse bδ ut id multis satis esse possitpossit codd.: posset coni. Muell. (Div. §55); nihil esse tam sanctum quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. 5Quodsi quam audax est ad conandum tam esset obscurus in agendo, fortasse aliqua in re nos aliquando fefellisset; verum hoc adhuc percommode cadit, quod cum incredibili eius audacia singularis stultitia coniuncta est; nam ut apertus in corripiendis pecuniis fuit, sic in spe corrumpendi iudici perspicua sua consilia conatusque omnibus fecit. Semel ait se in vita pertimuisse, – tum cum primumprimus pδ: primo L: om. Asc. reus a me b Schol. Gronov. a me reus factus sit; quod, cum e provincia recens esset, invidiaque et infamia non recenti sed vetere ac diuturna flagraret, tum ad iudicium corrumpendum tempus alienum offenderet. 6Itaque cum ego diem inquirendi in SiciliamSiciliam Kb: Sicilia DΨp; cf. i, §30 perexiguam postulavissem, invenit iste qui sibi in AchaiamAchaiam prs: Achaia DΨ biduo breviorem diem postularet; non ut is idem conficeret diligentia et industria sua quod ego meo labore et vigiliis consecutus sum, – etenim ille Achaicus inquisitor ne Brundisium quidem pervenit, ego Siciliam totam quinquaginta diebus sic obii ut omnium populorum privatorumque litteras iniuriasque cognoscerem; ut perspicuum cuivis esse posset hominem ab isto quaesitum esse non qui reum suum adduceret, sed qui meum tempus obsideret.