15 Cic. Verr. 1, 43–45
43Cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! Moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitustempus hoc vobis divin. D al.: tempus hoc. div. vobis LKs: tempus opportunissimum (oport. p) vobis hoc divinitus pbrδ datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. Nulla in iudiciis severitasveritas coni. Halm.: cf. §§3, 51: v §130, nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. Itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia. 44Neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. Neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimofort. et clar. DΨb: clar. et fort. π, de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos. 45Ipse denique Cn. Pompeius cum primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. Idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia acac Dpb al.: atque G2K: et rδ flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam populus Romanus significavit voluntatem.