11 Cic. Verr. 1, 32–34
32 ↷Nunc ego, iudices, iam vos consulo quid mihi faciendum putetis; id enim consili mihi profecto taciti dabitis quod egomet mihi necessario capiendum intellego. Si utar ad dicendum meo legitimo tempore, mei laboris industriae diligentiaeque capiam fructum, et hac accusationeet hac accus. scripsi: et ex accus. DZp al.: et excus. K: ex accus. (om. et) G2: et mea accus. Klotz perficiam ut nemo umquam post hominum memoriam paratior, vigilantior, compositior ad iudicium venisse videatur. Sed in hac laude industriae meae reus ne elabatur summum periculum est. Quid est igiturigitur Dp et pler.: ergo G2K quod fieri possit? Non obscurum, opinor, neque absconditum. 33Fructum istum laudis, qui ex perpetua oratione percipi potuit, in alia tempora reservemus: nunc hominem tabulis, testibus, privatis publicisque litteris auctoritatibusque accusemus. Res omnis mihimihi p al.: om. DΨ tecum erit, Hortensi. Dicam aperte. Si te mecum dicendo ac diluendis criminibus in hac causa contendere putarem, ego quoque in accusando atque in explicandis criminibus operam consumerem: nunc quoniam pugnare contra me instituisti non tam ex tua natura quam ex istius tempore et causa malitiosemalitiose secl. Bake, edd. (ċmalitioseċ p; cf. i, §§91 (ċcopioseċ), 139, 147), necesse est istius modi rationi aliquo consilio obsistere. 34Tua ratioratio fert malit Mueller est ut secundum binos ludos mihi respondere incipias, mea ut ante primos ludos comperendinem. Ita fiet ut tua ista ratio existimetur astuta, meum hoc consilium necessarium.