1 Cic. Verr. 1, 1–3
1Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope divinitus datum atque oblatum vobisnobis G1 summo rei publicae tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud nos sed apud exteras nationesnon modo apud nos sed apud exteras nationes Harl. 5428 (A. D. 1470): non modo Romae sed et (etiam Halm) apud ext. nat. Naugerius, vulg. (cf. iv §58) : non modo apud populum Romanum sed etiam ext. nat. edit. Iunt. secuti Baiter, Kayser, Mueller. Habent non modo apud ext. nat., mediis omissis, Dp et codd. praeter r et Burn. 158, in quibus est (itemque in ed. Ven. 1483) non modo apud ext. nat. sed omnium sermone fort. recte; Cl. Rev. xvii. 199 omnium sermone percrebruit, his iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. 2Nunc in ipso discrimine ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui contionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbaniiuris urbani πb, Asc.: iuris DΨ: urbis W. Paul (cf. De Domo, §140) An huius urbis? Cl. Rev. xvii. 200, labem atque perniciem provinciae Siciliae. 3De quo si vos severe ac religiose iudicaveritis, auctoritas ea quaeatque G2Kδ in vobis remanere debet haerebit; sin istius ingentes divitiae iudiciorum religionem veritatemque perfregerint, ego hoc tamen adsequar, ut iudicium potius rei publicae quam aut reus iudicibus aut accusator reo defuisse videatur.