50 Cic. Verr. 2, 5, 131–133
131Quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat utut suppl. Hotom. illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunamculpae fortunam V: culpam fortunae RSpδ adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. Nullam tibitibi om. π obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas. Ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco. 132Num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? Tametsi solent iiii V: hii RS: hi p fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati. Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit. Homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in illa autem calamitate non Martem fuisse communem, sed Venerem possumus dicere. Quodsi fortunam tibitibi om. V obici non oportet, cur tu fortunae illorum innocentium veniam ac locum non dedisti? 133Etiam illud praecidas licet, te, quodte quod Vpq: quod δ: his quod R, his quod S, his quod D, quod hiis Z. An quod de his? supplicium more maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiamin invidiam V: in om. RSpδ (§107 supra) vocari. Non in supplicio crimen meum vertiturvertetur RSΨ; non ego nego securinon ego nego securi V (securi nego pδ): non ego quemquam ex re militari mance RS quemquam feriri deberedebere δ: oportere V, non ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum.