46 Cic. Verr. 2, 5, 121–123
121Quis tam fuit illo tempore ferreusferreus RSΨ: durus V: durus et ferreus pδ, quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? Ecquis fuit quin lacrimaretlacrimaret π: lacrumarum R: lacrimaretur Sδ: lacrumarum et V, quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? Feriuntur securi. Laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluereeluere posse Heraeus arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. Etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illisneque tibi neque illis RS: neque illis neque tibi V: neque desunt p: neque tibi δ desunt, tamen ex ipso illoillo ipso Vpδ numero nauarchorum aliqui vivunt etet om. V adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit. 122Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. Dicitdicet pδ is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga. Adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat. 123Per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditisauditis pδ (audietis V?): audistis RSΨ? Utrum ego desipio et plus quam satis estest om. V doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hicvos hic quoque RSΨ acerbissimus innocentium cruciatus et maeror parimaeror parentum K. Busche sensu doloris adficit? Ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.