40 Cic. Verr. 2, 5, 103–105
103 ↷Ubi hoc videt, illorum confessionem, testificationem suam, tabellas sibi nullo adiumento futuras, init consilium non improbi praetoris, – nam id quidem esset ferendum, – sed importuni atque amentis tyranni: statuit, si hoc crimen extenuari vellet, – nam omnino tolli posse non arbitrabatur, – nauarchos omnis, testis sui sceleris, vita esse privandos. 104Occurrebat illa ratio: „Quid CleomeneCleomene RS: Cleomeni pδ: de Cleomene G3 fiet? poterone animum advertere in eos quos dicto audientis esse iussi, missum facere eum cui potestatem imperiumque permisi? poterone eos adficere supplicio qui CleomenenCleomenen R: -em S rell. (l. 1 infra -en R: -em VS rell.) secuti sunt, ignoscere Cleomeni qui secum fugere et se consequi iussit? poterone esse in eos vehemens qui navis non modo inanis habuerunt sed etiam apertas, in eum dissolutus qui solus habuerit constratam navem et minus exinanitam? Pereat Cleomenes una!“ Ubi fides, ubi exsecrationes, ubi dexterae complexusque, ubi illud contubernium muliebris militiae in illo delicatissimo litore? Fieri nullo modo poterat quin Cleomeni parceretur. 105Vocat Cleomenen, dicit ei se statuisse animadvertereanimadvertere Vπk: animum adverti RS: animum advertere Z (ut codd. supra l. 20: cf. iv, §28) in omnis nauarchos; ita sui periculi rationes ferre ac postulare. „Tibi uni parcam et potius istius culpae crimen vituperationemque inconstantiae suscipiam quam autquam aut Vpkδ: quam ut R: quam SDΨ in te sim crudelis aut tot tam gravis testis vivos incolumisque esse patiar.“ Agit gratias Cleomenes, adprobat consilium, dicit ita fieri oportere, admonet tamen illud, quodid quod V (i, §III) istum fugerat, in Phalacrum, Centuripinum nauarchum, non posse animadverti, propterea quod secum una fuisset in Centuripina quadriremi. Quid ergo? iste homo ex eius modi civitate, adulescens nobilissimus, testis relinquetur? „In praesentia“, inquit Cleomenes, „quoniam ita necesse est; sed post aliquid videbimus ne iste nobis obstare possit.“