33 Cic. Verr. 2, 5, 86–87
86Egreditur in Centuripina quadriremi Cleomenes e portu; sequitur Segestana navis, Tyndaritana, Herbitensis, Heracliensis, Apolloniensis, Haluntina, praeclara classis in speciemin speciem kδ: in specie RSDp: specie al. (fort. ad speciem; i, §58), sed inops et infirma propter dimissionem propugnatorum atque remigum. Tam diu in imperio suo classem iste praetor diligens vidit quam diu convivium eius flagitiosissimum praetervecta est; ipse autem, qui visus multis diebus non esset, tum se tamen in conspectum nautis paulisper dedit. Stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore. Iam hoc istumhoc ipso pδ vestitu Siculi civesque Romani permulti saepe viderantviderant Benedict, edd. recc.: viderunt codd. (Zielinski, pp. 197-8). 87Posteaquam paulum provecta classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem, qui alterum se Verrem cum luxurie acac Rq: atque pδ nequitia tum etiam imperiocum imperio, tum etiam luxurie ac nequitia Zielinski: luxurie Madv.: luxuriae R: luxuria SDδ putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo posito perpotabat.