27 Cic. Verr. 2, 5, 68–70
68Age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feririferire RS (iv, §123) omnium exemplo magis placuit. Quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est ee cod. Lamb.: a RS: ex pδ saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus excisodepressum … excisum δ; nihil tam clausum ad exitumexitus pδ, nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. In has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur. 69Eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiisin lautumiis secl. Richter-Eberhard verus ille dux quaereretur. Itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandatamendat Rp al. hominem – quo? Lilybaeum fortasse? Video; tamen homines maritimos non plane reformidat. Minime, iudices. Panhormum igitur? Audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat. 70Ne Panhormum quidem. Quo igitur? quo putatisputastis RS? Ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimosa navigando reZZZmotissimos reZZZbusque maritimis suppl. s. l. p2: sine signis transp. qr, ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archipiratamterr. hominem arch. π. Et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victuut is (his pr) victu pkδ: ut ei victus RS: uti victu Halm ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhibereturhaberetur πk.