26 Cic. Verr. 2, 5, 65–67
65„Coniectura est.“ Iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur. Hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis, – qui ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiaturpatiatur pδ: patitur RSΨ. Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sesesese Zumpt: esse RS: vidisse se pq (om. esse) vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent. Quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? Homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est. 66Unus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? At contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebatfiebat RSp: fiebant δ edd. undique ut non modo ex iisiis Orelli: his codd. oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. Ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? Quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctoseosdem vinctos δ ad supplicium duci videre. 67Hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata isteiste pirata p (iste s. l.) occultatus estcelatus est pδ quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquemecquem audisti δ scis in Siciliain Sicilia del. Zielinski antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Unum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. Vivum tu archipiratam servabas: quo? Per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam eraterat iam δ reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.