40 Cic. Verr. 2, 4, 86–87
86Atque haec – nihil enim praetermittendum de istius impudentia videtur – agebantur in conventu palam de sella ac de loco superiore. Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant. Vix erat hoc plane imperatumInter verba plane et imperatum habent pδ (per dittograph.) etiam cum illum spoliatum stipatumque lictoribus videres. Omnes id fore putabant ut miser atque innocens virgis caederetur; fefellit hic homines opinio. Virgis iste caederet sine causa socium populi Romani atque amicum? Non usque eo est improbus; non omnia sunt in uno vitia; numquam fuit crudelis. Leniter hominem clementerque accepit. Equestres sunt medio in foro Marcellorum statuae, sicut fere ceteris in oppidis Siciliae; ex quibus iste C. Marcelli statuam delegit, cuius officia in illam civitatem totamque provinciam recentissima erant et maxima; in ea Sopatrum, hominem cum domidomo RS nobilem tum summo magistratu praeditum, divaricari ac deligaridiligari RS iubet. 87Quo cruciatu sit adfectus venire in mentem necesse est omnibus, cum esset vinctus nudus in aere, in imbri, in frigore. Neque tamen finis huic iniuriae crudelitatique fiebat donec populus atque universa multitudo, atrocitate rei misericordiaque commota, senatum clamore coegit ut istiisti R rell.: ei pδ: om. q simulacrum illud Mercuri polliceretur. Clamabant fore ut ipsi seipsi se S vulg.: ipsese R: ipsi sese prδ di immortales ulciscerentur; hominem interea perire innocentem non oportere. Tumcum π frequens senatus ad istum venit, pollicetur signum. Ita Sopater de statua C. Marcelli, cum iam paene obriguisset, vix vivus aufertur. Non possum disposite istum accusare, si cupiam: opus est non solum ingenio verum etiam artificio quodam singulari.