26 Cic. Verr. 2, 4, 57–60
57 ↷ Nullo modo possum omnia istius factafurta Luterbacher (§49) aut memoria consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modohoc modo pδ Quint. ix. 2. 61 me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat. Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulosanulos aureos p Quint. abstulisse? Numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est. Incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer. 58Cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertitanima advertit R: anī advertit SD (iii, §140; v, §105) in cretula. Placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento. Iste litteras ad quos solebatad quos solebat litteras S in mg. misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur. Ita litteris istius patri familias, L. Titio, civicuidam civi pδ Romano, anulus de digito detractus est. Illa vero eius cupiditas incredibilis est. Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenostrigeminos Muell. prob. Hirschfelder: trinos Halm lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit. 59Mulier estest seclusi (§69) Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, perea per Ernesti, Bake, Nohl triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, HeloriHelori Vrsinus: Pelori codd. Archonidas, – dies me citius defecerit quam nomina. „Ipse dabat purpuram, tantum operam amici.“ Credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi verovero om. Lg. 42 hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in huiuscehuius Zielinski (i, §36) modi rebus usum. 60Iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? „Emebat.“ Credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse.