9 Cic. Verr. 2, 3, 22–23
22Eorum omniumomnium om. V qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis. Aspicite, iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebusaudivistis O: audistis p vulg. retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis cogitate ac recordaminirecordamini VO: cogitate ac recordamini p rell.. Hic est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, etet om. V cum ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit. 23Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis, aliquemvobis si potestis aliquem V et pler. (s''i pot. vo''bis aliq. p): vobis aliq. si pot. O qui in omnibus istiistis VO rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sedsed cO: sed etiam rell. (iii, §§1, 56) corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est autaut p vulg.: ac cod. Vrs.: et Halm (v, §§34, 64) gurges vitiorum turpitudinumque omnium. Hunc in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris et corporis, – quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent, – uni isti suavis et iucundus videretur. Ille erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris filio saltare in conviviosaltare in convivio O (prob. Ziel. p. 195): in conv. salt. p rell. (Deiot. §26) nudusnudus om. πk coeperat.