8 Cic. Verr. 2, 3, 19–21

19Itane vero? Prudentissimi viri summa auctoritate praediti, quibus senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat populusque Romanus idemRomanus idem om. O iusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hieronicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili, nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totamtum totam O1: fort. tu totam (totam totam M = C) Hieronicam legem sustulisti? 20At quam legem corrigit, iudices, atque adeo totam tollit! Acutissime ac diligentissimeet dilig. O (§143) scriptam, quae lexlex cO: om. rell. omnibus custodiis subiectum aratorem decumano tradidit, ut nequeneque post horreis om. O in segetibus neque in areis neque in horreis neque in amovendo neque in exportandoexportando Vcp al.: asportando O frumento grano uno posset arator sine maxima poena fraudare decumanum. Scripta lex ita diligenter est ut eum scripsisse appareat qui alia vectigalia non haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum; qua lege Siculis tamen arare expediret; nam ita diligenter constituta sunt iura decumanodecumano VcO: decumani p rell. ut tamen ab invito aratore plus decuma non possitposset O1 auferri. 21Cum haec essent itaita essent V constituta, Verres tot annis atque adeo saeculis tot inventus est qui haec non commutaret sed everteretverteret V, eaque quae iam diu ad salutem sociorum utilitatemqueutilitatemque VO: utilitatem p al. rei publicae composita comparataque essent ad suos improbissimos quaestus converteret; qui primum certos institueritinstitueret π nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.