71 Cic. Verr. 2, 3, 165–168
165 ↷Ac primum hoc ex te quaero: tu, cui publicani ex Carpinati litteris gratias egerunt, pecunia publica ex aerario erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa, fueritne tibi quaestui, pensitaritne tibi binas centesimas? Credo te negaturum; turpis enim est et periculosa confessio. 166Mihi autem hoc perarduum est demonstrare. Quibus enim testibus? publicanispublicanis cO: -ani p rell.? Tractati honorifice sunt: tacebunt. Litterislitteris cO: litterae p rell. eorum? Decreto decumanorum remotae sunt. Quo me igitur vertam? rem tam improbam, crimen tantae audaciae tantaeque impudentiae propter inopiam testium ac litterarum praetermittam? Non faciam, iudices, utar teste – quo? P. Vettio Chilone, homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo, qui isti itaita cO: om. p rell. et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur, ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset, tamen eius testimonio credi oporteret. 167Admiratur et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. Nihil dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum utrumvis licuisse videatur. Misit in Siciliam litteraslitteras in Sic. O ad Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publicorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum adlatarum libris, Romae in litterarumadlatarum … litterarum om. cO missarum apud magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; quibus ex litteris impudentiam faeneratorisfaenerationis?, quaeso, cognoscite. Litterae missae P. Vetti, P. Servili, C. Antisti magistrorum. Praesto se tibi aitait se tibi O futurum Vettius et observaturum quem ad modum rationes ad aerarium referas, ut, si hanc ex faenore pecuniam populopecuniam populo Op: pop. pec. al. non rettuleris, reddas societati. 168Possumus hoc teste, possumus P. Servili et C. Antisti magistrorum litterislitteris cO: om. p rell., primorum hominum atque honestissimorum, possumus auctoritate societatis, cuius litteris utimur, quod dicimus obtinere, an aliqua firmiora aut graviora quaerenda sunt?