68 Cic. Verr. 2, 3, 157–160
157 ↷Neque ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulamiud. vobis epist. V: iud. epist. vobis p rell. praeter O (vobis iud. epist.) recitassem, nisi ututi O ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. Videtis ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus sese cO: om. rell. insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumqueaccensusque O, unde Muell. -osque pretio deleniatdeliniat p. Ea praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas. 158Quamquam merito sum iratus Metello, tamen haec quae vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non muliere, non sermonesermone incauto p impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratoremin aratorem cO: om. p et pler. nulli dabantur? 159Nam quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens pudens ac bonuspudens ac bonus p et pler. (§160 infra): bonus ac pudens (prudens) O al., dignus illo loco ac nomine; vester isteiste O: ille rell. puer praetextatus in provincia quem ad modum fuisset nonnon ante dicerem Pluyg., Kays., Muell. dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem. Tune, cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina degenerare non sineret? 160Fac enim fuisse in eoeo cO: isto p rell. C. Laeli autaut cO: om. p rell. M. Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni sperari atque effici potest qui in patris luxurie sic vixerit ut nullum umquam pudicum neque sobrium convivium viderit, qui in epulis cotidianis adulta aetate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantis viros versatus sit, nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior esset, nihil umquam patrem facerefacere cO: agere p rell. viderit quod cum imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris similis putaretur?