65 Cic. Verr. 2, 3, 152–153
152Tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. Quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultisamplius uoltis V (prob. Zielinski, p. 196): u. ampl. Op rell.? Adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidissetreddidisset VcO: redemisset p rell., aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. Eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit abab VcO: a p rell. (iii. §2) L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, Quod per vim aut metumet metum v abstulisset, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. Non impetrat, cum hoc diceretdiceret ei V Metellus, praeiudicium sea se cO de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. Tota Metelli cohors hominum non ingratorumignotorum V nostri cO aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare. 153Non reprehendo Metellum, – pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipseipse VcO: ipso p rell. non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. Primum enim si Apronium absolutum iri putaretputabant V (l. 14 infra), nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueretstatueret O: -it p rell. (praeter V statuerat) Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. Et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.