63 Cic. Verr. 2, 3, 147–148
147Decumas agri Leontini magno dicis tedicis te cO: dicit se p rell. vendidisse. Ostendi iam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. Etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent. Non enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumae quam plurimo venire possint; dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse quam maximam. 148Verum hoc, ut opinorhoc ut opinor p rell.: ut opinor hoc O, esse vis caput defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisseatque … vendidisse c Lg. 45: om. p rell., agri verovero om. O Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. CCXVI. Si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicerete vendere … addicere p rell. (potuisset evendere p): vendere … te addicere O edd. qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris venderevendere cO: om. p rell. tradidisse, – si hoc doceo, poteritne te ipseipse π al.: iste cO: om. δ Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere?