62 Cic. Verr. 2, 3, 142–146
142 ↷Ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? Quis hoc non ex eo statim iudicavitiudicavit VO: -bit p rell., quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse? 143Verum ut istos ego iudices tam severos, tam diligentis, tam religiosos non habeamhabeam VcO: haberem p rell., ecquis est ex iniuriarum magnitudine, improbitate decretorum, iudiciorum iniquitate qui hoc non iam dudum statuerit et iudicarit? Etiamac O (§20) sane sit aliquisaliqui V dissolutior in iudicando, legum offici rei publicae sociorum atque amicorum neglegentior: quid? is possitne de istius improbitate dubitare, cumcum VO: dum p rell. tanta lucra facta, tam iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cumcum O: tum p rell.: om. V tanta praemia civitates vi atqueatque Vop: et al. Iordan. imperio, virgarum ac mortis metu, non modo Apronio atque eius similibus verum etiam Veneriis servis dare coactas? 144Quodsi quisqui V sociorum incommodis minus commovetur, – si quem aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent, – non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistulaex epist. O: epistula p rell. L. Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. Erit etiam aliquisaliquis etiam O qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit? Attuli sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? Non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non meherculemehercle O quo magis hoc vobisvobis magis hoc O persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emereputare posse emere Victorius quae ipse semper habuit venalia, – fidem ius iurandum veritatem officium religionem, – desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint. 145At qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS CCCC, alium HS D, quem minimo, CCC! Atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, „Licet herclehercle O: hercules p rell.“, inquit, „omnes omnia dicant, in illo, nisi ita resita res p: ita ante adlata O, post adlata Lamb. in mg. 1584 manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.“ 146Bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. Nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: resres Lamb. in mg. 1584: auctoritates ac testimonia litteras manifestas quaeris p rell. manifestas quaeris. Non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac rehac re O: hac sive hoc p rell. fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebohabes O iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cumcum scripsi: qui rell.: om. O a scurris semper potiussemper potius O: potius semper p rell. gladiator quam scurra appellatus sitsit codd.: est edd. (Act. Pr. §39; iv, §3); adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.