59 Cic. Verr. 2, 3, 135–136
135 ↷Satisne vobis praetori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci necesse esse? Sponsio est, Ni te Apronius socium in decumis esse dicat; provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis? Recuperatores dicis te daturum. Bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare? 136Verum esto; manifesta res est; nemo essetnemo esset p rell., prob. Luterbacher, John (l. 11): nemo est O quin hoc se audissehoc se audisse (t) p: audisse se (om. hoc) O liquido diceret; locupletissimus quisque acac O: om. p rell. certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin sciretquin sciret cO: qui nesciret p rell. decumas esse praetoris, nemo quinquin cO: qui non p rell. audisset idid O: ita p rell. Apronium dictitasse; praeterea conventus honestus Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret, qui aliter iudicare nullo modo possent. Instat Scandilius poscere recuperatores. Tum iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.