58 Cic. Verr. 2, 3, 132–135
132 ↷Pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset? 133Quid est hoc? sponsio fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes etet om. O quiescis? non persequeris? non perseveras? non perquiris cui dixerit Apronius, quis audierit? unde hoc natum, quem ad modum prolatum sit? Si tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apronium dictitare te sibi esse socium, commoveri te oportuit, evocareevocare cO: vocare p rell. Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu omnium existimationi satis fecisses: cum vero in foro celeberrimo tanta frequentia hoc verbo ac simulatione Apronio, re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam tacitus accipere potuisses nisi hoc ita statuisses, in re tamtam om. O manifesta quicquid dixisses te deterius esse facturum? 134Quaestores, legatos, praefectos, tribunos suos multi missos fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, hominem vix liberum, contaminatum, perditum, flagitiosum, qui non modo animum integrum sed ne animam quidem puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore profectoprofecto Luterbacher, John: profecto ne codd. (Act. Pr. §32): non prof. edd. vett.: prof. non ne Mueller verbo quidem graviore appellasses, neque apud te tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam manifestam videres. 135Cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere voluerat. Institit, oppressit, non remisit; facta est sponsio HS v ; coepit Scandilius recuperatores aut iudicem postulare.