55 Cic. Verr. 2, 3, 127–128
127Exspectate etiam, iudices, exspectateexspectate (post iudices) cO: om. p rell., si potestis, auctoritatem accusationis meae. Dico aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus „reliquos“ ab se esse confirmatos. Dico agros relictos arationesque esse desertasesse desertas Op al.: des. esse edd.: scribit Metellus aratorum esse „penuriam“. Hoc cum scribit, illud ostendit, deiectosdelectos φ al.: deletos O, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. Quibus si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteretoporteret O: oportebat p al., praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis. 128Atque ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metelluspost Metellus habent πk De (ex k) epistula Metelli, sed punctis supra notavit p. In reliquum tamen tempus vectigalibus prospexi. In reliquum tempus vectigalibus ait sese ait coni. Zielinski (p. 195) prospexisse. Non scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. Quid enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in totatota om. O re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suoquaestu suo codd.: suo quaestu edd. praeter Muellerum pervertisset? Atque ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui „reliquos“ aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? Quid ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? Quot praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibussedilibus O conlocetur?