54 Cic. Verr. 2, 3, 125–126
125Cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. Tum sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. Tantone plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiaremfamiliarem om. O redirent? 126His te litteris, homohomo om. O audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hochaec O eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modieius modi O: huius modi p rell. calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? Recita ceteraRecita cetera p2 in lac.. Tamen pro eo ut temporis difficultas aratorumque penuria tulit. „Aratorum“, inquit, „penuria.“ Si ego accusator totiens de re eademde re eadem p rell.: eadem de re O dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. Clamat Metellus, Nisi litteras misissem: non est satis. Nisi praesens confirmassem: ne id quidem satis est. Reliquos, inquit, aratores. Reliquos? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, aratorum penuria.