52 Cic. Verr. 2, 3, 121–122
121Pro di immortales! si ex provincia tota CLXX aratoresaratores O: om. p rell. eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Unus ager Agyrinensis cLxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? Atque hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugisiugis cO: locis p rell remansisse, quod metuebant, si discessissentdiscessissent O: recess. p rell.: decess. Muell., ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiametiam O: om. p rell. ex civitatibus suis profugisse. Illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset sese cO: om. p rell. decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper suisui cO: sua p (erravit Zumpt) rell. (Div. §21) causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare. 122Iam vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. Eiectos aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamquevastatamque O: vexatamque rell. (Div. §§2, 7) provinciam: haec omnia doceodocebo c ostendam cO litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum.