8 Cic. Verr. 2, 2, 21–24
21 ↷Ad urbem cum esset, audivit Dioni cuidam Siculo permagnam venisse hereditatem; heredemheredem COb al.: om. πk statuas iussum esse in foro ponere; nisi posuisset, Veneri Erycinae esse multatum. Tametsi positae essent ex testamento, tamen putabattamen putabat CO: put. tamen rell., corr. O1, quoniam Veneris nomen esset, causam calumniaecalumnia CO1: pecuniae πkb (et falso ‚N‘) se reperturum. 22Itaque adponit qui petat Veneri Erycinae illam hereditatem. Non enim quaestor petit, ut est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius, homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus, C. Sacerdotea Sacerdote CO1 (iii, §90) praetore condemnatus iniuriarum; etenim erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non posset. Hunc hominemhunc hominem (corr. dionem O) CO codd.: hic hominem Hotoman Veneri absolvit, sibi condemnat. Maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius a Dione quod non licebat, quam Venerem quod non debebatur auferre. 23Quid ego hic nunc Sex.Sexti C Pompei Chlori testimonium recitem, qui causam Dionis egitDionis egit CO al.: egit Dionis b δ corr. O1, qui omnibus rebus interfuit, hominis honestissimi, tametsi civis Romanus virtutis causa iam diu est, tamen omnium Siculorum primi ac nobilissimi? quid ipsius Q. Caecili Dionis, hominis probatissimi ac pudentissimiac pudentissimi om. CO (iii, §52): ac prud. V? quid L. Caecili, L. Ligurisluci liguris C: L. C. Liguris V, T. ManiliManili Cp al.: Manlii VO, L. Caleni? quorum omnium testimoniis de hac Dionis pecunia confirmatum est. Dixit hoc idem M. Lucullus, se de his Dionis incommodis pro hospitio quod sibi cum eo esset iam ante cognosseDixit … cognosse om. CO. 24Quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? Nova tibi haec sunt? inopinatainopinata VCO1: et inopinata rell. (i, §126: Am. J. Ph. xxvi, p. 414)? nunc primum hoc aures tuaehoc aures tuae Vp rell.: aures hoc tuae CO1 crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil exex … ex VCO: de … de rell (ii, §189: Am. J. Ph. xxvi, p. 420) socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, audisti? Nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius innocentia, sed legis exceptio? Recita▭ (= Recita) VCO: om. rell.. Testimoniatestimonium co1 Luculli, Chlori, Dionis.