4 Cic. Verr. 2, 2, 10–12
10Hoc consilio abab CO: a rell. L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. Fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorantcognorant C: cognoverant p rell., prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor. 11Postremo ex tota provincia hominesex tota prov. hom. CO: hom. ex tota prov. p rell. nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissimaamplissima CO1: honestissima p rell. quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est. At quem ad modum, iudices, venerunt? Videor enim mihimihi C rell.: om. O1 iam liberius apud vosiam liberius apud vos CO1: liberius apud vos iam p rell. pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: salutisaluti CO1: saluti enim p rell. potius eorumeorum potius bδ consulam quam voluntati. Ecquem existimatis umquam ullahecquem C umquam ulla C rell.: nulla (n del. m. 2) unquam O ‚sed corr. m. 1, ut videtur‘ (Muell.): ulla umquam Kays. (ii, §17) in provincia reum absentem contra inquisitionem accusatoris tantis opibustantis opibus om. CO, tanta cupiditate esse defensum? Quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihimihi om. CO1 praesto fuerunt: 12hishis COπb: hi rell. porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. Videte quid potuerit qui quattuor in unauna COprk: om. rell. provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuissefuisse provinciam Zielinski, p. 193. Minari Siculis si decrevissentdecrevissent CO al.: decressent codd. plerique legationes quae contra istum dicerentlegationes … dicerent CO: -em … -et πbk edd., minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.