33 Cic. Verr. 2, 2, 80–82

80Quid enim horum se negat fecisse? illud videlicet unum, quod necesse est, pecuniam accepisse. Quidni iste neget? At eques Romanus, qui Sopatrum defendit, qui omnibus eius consiliis rebusque interfuit, Q. Minucius, iuratus dicit pecuniam datam, iuratus dicit Timarchidem dixisse maiorem pecuniam ab accusatoribuspecuniam ab accus. O (prob. Ziel. p. 194): ab accus. pec. rell. dari; dicent hoc multi Siculi, dicent omnes Halicyenses, dicet etiam praetextatus Sopatri filius, qui ab isto homine crudelissimo patre innocentissimo pecuniaque patria privatus est. 81Verum si de pecunia testibus planum facere non possem, illud negare posses aut nunc negabis, te consilio tuo dimisso, viris primariis qui in consilio C. Sacerdoti fuerant tibique esse solebant remotis, de re iudicata iudicavisse? teque eum quem C. Sacerdos adhibito consilio causa cognita absolvisset, eundem remoto consilio causa incognita condemnasse? Cum haec confessus eris, quae in foro palam Syracusis in ore atque in oculis provinciae gesta sunt, negato tum sane, si voles, te pecuniam accepisse: reperies, credo, aliquem qui, cum haec quae palam gesta sunt videat, quaerat quid tu occulte egeris, aut qui dubitet utrum malit meis testibus an tuis defensoribus credere. 82Dixi iam anteante O: antea rell. (iii, §§24, 63, 130: iv, §73) me non omnia istius quae in hoc genere essent enumeraturum, sed electurum ea quae maxime excellerent.