21 Cic. Verr. 2, 2, 50–52
50 ↷Ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod praeda ex illis bonis ad multos SyracusanosSyracusanos om. O invito populo senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae peret illa scelera quae per p rell. (Cluent. §191): illa scelera per O: etiam illa scelera sunt quae per Lamb. 1584 (ex c=Fabric.?) Grut. (ex c=Metell.?) Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem invitissima civitate illailla O: om. rell. facta sunt: primum ut urbs tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret; deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi βουλευτήριον nominebuleuterium nominant p al. appellant, honestissimo loco et apud illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli, – qui eum Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege posset, conservavit etac O1 reddidit, – statua ex aere factaex aere facta om. cO: ex aere facta est pbr: est ex aere f. vulg. est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerentponerent O1: posuerint, -unt p rell., ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset. 51Per eosdem istius furtorum iniuriarum uxorumque socios istius imperio Syracusis Marcellia tolluntur maximo gemitu luctuqueet luctu O civitatis, quem illi diem festum cum recentibus beneficiis C. MarcelliC. O: M. rell. debitum reddebant, tum generi nomini familiae Marcellorum maxima voluntate tribuebant. Mithridates in Asia, cum eam provinciam totam occupasset, Mucia non sustulit. Hostis, et hostis in ceteris rebus nimis ferus et immanis, tamen honorem hominis deorum religione consecratum violare noluit: tu SyracusanosSyracusanis bδ unum diem festum Marcellis impertire noluistivetuisti πb, per quos illi adepti sunt ut ceteros dies festos agitareagitare cO1: agere rell. possent O1 possint rell. possent? 52At vero praeclarum diem illisillis cO1: om. rell. reposuisti Verria ut agerent, et ut ad eum diem quae sacris epulisque opus essent in compluris annos locarentur! Iam in tanta istius impudentia remittendum aliquid videtur, ne omnia contendamus, ne omnia cum dolore agere videamur. Nam me dies vox latera deficiant, si hoc nunc vociferarivociferari cO: -are rell. velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse qui se istius opera funditus exstinctos esse arbitrenturarbitrantur O (ii, §158). O Verria praeclara! quo accessisti, quaesoquo accessisti quaeso scripsi: quo acc. quasi c: acc. quo quasi O: quo quasi acc. br, unde Lambinus quo quaeso acc.: quo om. pq, quo non attuleris tecum istumistum tecum O diem? Etenim quam tu domum, quam urbem adisti, quod fanum denique, quod non eversum atque extersum reliqueris? Quare appellentur sane ista Verria, quae non ex nomine sed ex manibusmoribus Manut. naturaque tua constituta esse videantur.