2 Cic. Verr. 2, 2, 3–5
3 ↷Quare P. Africanus CarthagineCarth. COp: Karth. edd. deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret. 4Denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Urbem pulcherrimam Syracusas, – quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur, – cumclauderetur COpqk: claudebatur r rell. vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur. 5Itaque ad omnis res sic illasic illa Cobet: sicilia codd. provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud nosnos C (Cl. Rev. xviii, p. 23): eos rell. nasci, sed domi nostrae conditum iamiam CO1: om. rell. putaremus. Quando illa frumentum quod deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur recusavit? Itaque ille M. Cato Sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabatnominavit bδ. Nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditandosuppeditando O1: subpedido C1: suppeditato p rell., Serv. ad Aen. i. 1: suppeditabat Arus. Mess., maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.