37 Cic. Verr. 2, 1, 93–94
93 ↷Haec est istius praeclara tutela. En cui tuos liberos committas, en memoriammemoria G2Kb mortui sodalis, en metum vivorum existimationis! Cum tibi se tota Asia spoliandam ac vexandam praebuisset, cum tibitibi om. G1 exposita esset omnis ad praedandum Pamphylia, contentus his tam opimisoptimis codd. rebus non fuisti? manus a tutela, manus a pupillo, manus a sodalis filio abstinere non potuisti? Iam te non Siculi, non aratores, ut dictitas, circumveniunt, non hihi codd.: ii Iord. qui decretis edictisque tuis in te concitati infestique sunt: Malleolus a me productus est et mater eius atque avia, quae miseraemisereZZZ Sp: misere D al. r flentes eversum a te puerum patriispatris G2δ bonis esse dixerunt. 94Quid exspectas? an dum ab inferis ipse Malleolus exsistat, atque abs teabs te om. SD al. officia tutelae sodalitatis familiaritatisque flagitet? Ipsum putatoputa G1 adesse. Homo avarissime et spurcissime, redde bona sodalis filio, si non quae abstulisti, atat prb: om. SDΨ quae confessus es! Cur cogis sodalis filium hanc primam in foro vocem cum dolore et querimonia emittereamittere codd.? cur sodalis uxorem, sodalis socrum, domum denique totam sodalis mortui contra te testimonium dicere? cur pudentissimas lectissimasque feminas in tantum virorum conventum insolitas invitasque prodire cogis? Recita omnium testimonia. Testimonium matris et aviae.