34 Cic. Verr. 2, 1, 86–88
86Magnum hoc Lampsacenum crimen est libidinis atque improbissimae cupiditatis: accipite nuncnunc Dp al.: vero G3K (D in mg. ‚al. vero‘) avaritiae prope modum in suo genere non levius. Milesios navem poposcit, quae eum praesidi causa Myndum prosequeretur: illi statim myoparonem egregium de sua classe ornatum atque armatum dederunt. Hoc praesidio Myndum profectus est. Nam quid aa πK: om. DZ al. (milesios p). Cf. ii, §26 Milesiis lanae publicelanae publice p: lane publice D al.: -ae -ae vulg. abstulerit, item de sumptu in adventum, de contumeliis et iniuriis in magistratum Milesium tametsi dici cum vere tum graviter et vehementer potest, tamen dicere praetermittam eaque omnia testibus integra reservabo: illud, quod neque taceritaceri om. pq1 ullo modo neque dici pro dignitate potest, cognoscite. 87Milites remigesque Miletum Myndo pedibus reverti iubet: ipse myoparonem pulcherrimum de decem Milesiorum navibus electum L. MagioMario DG12 et L. FannioFannio Asc. edd.: Fabio Dp rell., praeter brδ (Rabio), qui Myndi habitabant, vendidit. Hi sunt homines quos nuper senatus in hostium numero habendos censuit: hoc illi navigio ad omnis populi Romani hostis usque abab pq al.: a s. ad rell. Dianio quod in Hispania est ad SinopamVerba seclusa om. Asc.: mance p usque ab dianopam quae in ponto est nav. quae in Ponto est navigaverunt. O, di immortales, incredibilem avaritiam singularemque audaciam! Navem tu de classe populi Romani, quam tibi Milesia civitas ut te prosequeretur dedisset, ausus es vendere? Si te magnitudo malefici, si hominum existimatio non movebat, ne illud quidem cogitabas, huius improbissimi furti sive adeo nefariae praedae tam inlustrem ac tam nobilem civitatem testem futuram? 88An quia tum Cn. Dolabella in eum qui ei myoparoni praefuerat, Milesiisque rem gestam renuntiarat, animadvertere tuo rogatu conatus est, renuntiationemque eius, quae erat in publicas litteras relata illorum legibus, tolli iusserat, idcirco te ex hoc crimine elapsum esse arbitrabare?