17 Cic. Sull. 48–49
48Neque vero quid mihi irascare intellegere possum. Si, quod eum defendo quem tu accusas, cur tibi egoego T: quoque ipse cett. non suscenseo, quodquod Tπ : qui cett. accusasaccusas Tπabc: accuses cett. eum quem ego defendo? „Inimicum egoinimicum ego T: inimicum cett. “, inquis, „accuso meum.“ Et amicum ego defendo meum. „Non debes tutu Tπ : tamen cett. quemquam inin om. Tπacψ coniurationis quaestione defendere.“ Immo nemo magis eum de quo nihil umquam estumquam est T: est umquam E: est cett. suspicatus quam is qui de aliis multa cognovitcognovit ac1, Lambinus: cogitavit cett. . „Cur dixisti testimonium in alios?“ Quia coactus sumsum π . „Cur damnati sunt?“ Quia creditum est. „Regnum est dicere in quem velis etet Tg: ac cett. defendere quem velis.“ Immo servitus est non dicere in quem velis et nonet non π: nec k: et cett. defendere quem velis. Ac si considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istudistud TEπ : om. cett. tibi, intelleges honestius te inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis. 49Atat Lambinus: aut T: an cett. vero, cum honos agebatur familiae vestrae amplissimusamplissimus hoc loco hab. T, ante fam. cett. , hoc est consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis nonnon om. cod. H. Stephani suscensuit, pater tuuspater tuus del. Rinkes , cum Sullam et defenderent et laudarent? intellegebat hanc hanc] enim π nobis a maioribus esse traditam disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsandapericula propuls. T: propuls. pericula cett. impediremur. At eratat erat Halm: aderat Ta: et (om. et π) erat cett. huic iudicio longe dissimilis illa contentio. Tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi vestri, quibus non irascebaminiquibus non irascebamini del. Campe , consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant, et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, veterevetere (-rẽ a) Ta: veteri cett. exemplo atque instituto optimi cuiusque faciebant.