52 Cic. S. Rosc. 150–152
150Verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebituscrudelitati sanguis praebitus Madvig: crudelitate (-i A) sanguinis praeditus codd.: fort. crudelitati sanguine perlitatum sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quaeeadem quae Naugerius (2): eademque codd. rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. Quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in rein re p. ed. Mediol.: in rem p. codd. publica versata est vestros quoque animos – id quod fieri profecto non potest – duriores acerbioresque redditreddidit ψ , actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari. 151Ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? Solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. Nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint. Di prohibeant, iudices, nene Whitte: ut codd. hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur! 152An vero, iudices, vos non intellegitisintellegetis Σ A nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubiumdubiumne w est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? Numquid hic hic] huic Madvig aliud videtis obstare Roscio Roscio] Sex. Roscio Halm: del. Madvig nisi quod patris bona venierunt?