51 Cic. S. Rosc. 148–149
148An, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? Mihi crede, si pro patris huius huius] eius Naugerius hospitiishospitiis ed. V: hospitis codd. et gratia vellent omnes huichuic Eberhard: huius codd. hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. Nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent. 149Quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M.M. Garatoni: om. codd. MessalaMessala codd.: Messalla Lambinus , ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac ac] atque ed. R roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. Quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. Nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut eiut ii Madvig: uti codd. nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati suntsunt σχψ: sint cett. facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.