46 Cic. S. Rosc. 132–135
132 ↷… aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno audire nuntium possunt.
133Alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi causaanimi relaxandi causa ψ rus amoenum et suburbanum, plura praeterea praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum. Domus referta referta] fort. referta est vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid praeco enumeraretquid praeco enumeraret (-re Σ) Σ, Steinmetz: quid praeconum numerare Σ: quid praeco enuntiare χ: quid precium nuntiare π: quid praetium numerare (enum- ψ²) Aφψ¹ω : pecuniam numerare B audiebant fundum venire arbitrarentur. Quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? Tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et rapinis coacervari una in domouna in domo σχψ: una in (vi ABφ ) nemo ΣABπφ: una in venio ω potuit. Familiam vero quantam et quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam? 134Mitto hasce artis volgaris, coquoscoquos Aπψ : cocos cett. , pistorespistores Naugerius: pictores codd. , lecticarios; animi et aurium causa tot homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum nocturnisque conviviisconviciis Paul (cf. Mur. 13) tota vicinitas personet. In hac vita, iudices, quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quamquam B σχψ: om. catt. officina nequitiae ac ac] et φχψ¹ω deversorium flagitiorum omnium. 135Ipse vero quem ad modum compositocompto Bücheler delibuto Aχ¹ω et dilibuto capillo passim per forum volitet cum magna caterva togatorum videtisvidetis Reid: et invidetis iudices et unum (inium Σ mg.) videtis Σ: etiam videtis iudices cett.: om. B: del. Manutius: et unum videtis Steinmetz , iudices; videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se solum beatum, solum potentem putet. Quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. Tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, vituperare; non enim Vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.