41 Cic. S. Rosc. 119–121
119Etenim, quoniam fidem magistri cognostis, cognoscitecognoscitis Aπσφ nunc discipuli aequitatem. Dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab istis duos servos in quaestionem. Tu semper, T. Rosci, recusasti. Quaero abs te: „Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an is teis te Heusinger: iste codd. non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua videbatur?“ Postulabant homines nobilissimi atque integerrimi nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non aequum putaret. Postulabant autem pro homine miserrimo atque infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de patris morte quaereretur. 120Res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam remrem del. Halm (2) recusares an de maleficio confiterere. Quae cumcum om. Σ in lac. ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. Cum occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. Servos ipsos, quod ad me attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnarirepugnari Sylvius video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si dixerint perniciosum vobis futurum sit. – In dominos quaeri de servis iniquuminiquom σσχ¹ at non quaeritur Büchner: at ne quaeritur codd.: anne quaeritur Ascens. (2): at neque in vos quaeritur Madvig est. – At non quaeritur; Sex. enim Roscius reus est; neque enim neque enim] neque in dominum Müller , cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominosin dominos quaeritur Halm:om. codd. esse dicitis. – Cum Chrysogono sunt. – Ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani. 121Non ita est profecto, iudices; non est veri simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit eorum et fidem. Est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius ab istisistis Halm: ipsis codd. opprimitur et absconditur, eo magis eminet et apparet. Quid igitur?