40 Cic. S. Rosc. 116–118
116Videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium nullummaleficum nullum fingi s, Halm posse quo iste sese non contaminarit. In rebus minoribus socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat adiunxisse qui eum altero rem communicavit. Ad cuius igitur fidem confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? Atqueatqui σχψ ea sunt animadvertenda peccata maxime quae difficillime praecaventur. Tecti esse ad alienos possumus, intimiintumi (-temi A) mei multa apertiora videant necesse est; socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici laedimus. Recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum bonorum numero non putarunt haberi oportere. 117At vero T. Roscius non unum rei pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines honestissimos honestissimos] fortissimos ed. V , eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eiusde scelere suspicari eius scripsi: de eius scelere suspicari eius Σ: de eius scelere suspicari π: de eius scelere suspicari cett. nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt. Itaque nunc illi homines honestissimi propter istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiitcoiit σχω: coit cett. (cf. Mur. 20), terret etiam nos ac minaturac || minatur Σ: fort. ac dominatur (cf. §24) tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. In eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque maleficium de quo iudicium est reperietis. 118Etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa audacteraudaciter Sylvius , multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus quoque latere inter illa tot flagitia putatote. Tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constatconstat ed. V: constant codd. esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo dequo de Gulielmius: quod de codd.: quod Ascens. (2) illorum forte dubitabiturdubitatur Aσχψ¹ , convincatur. Quid tandem, quaeso, iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessissegladio recessisse Madvig: gladiatore cessisse codd.: gladiatura cessisse Manutius videtur aut hichic Schol.: is (his A φ) codd.: iste ed. Lambin. A. D. 1584 discipulusdiscipulis ΣAπ²φ magistro tantulum de arte concedere? Par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.