39 Cic. S. Rosc. 112–115
112 ↷ Ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem. Nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit nisi ei quem fidelem putat. Perditissimi est igitur hominis simul et amicitiam dissolvere et fallere eum qui laesus non esset, nisi credidisset. 113Itane est? in minimis rebus qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivuminopia vivum Halm: egestate vivum cod. lannoctii: om. mei: lac.Sylvius adfecerit, is inter honestos homines atque adeo inter vivos numerabitur? In minimis privatisque rebus etiam neglegentia in crimen mandatiin crimen mandati mei: mandati in crimen s, Puteanus iudiciumque infamiaeinfamiae Puteanus: infamia (in fama σΣ) codd.: infame Lambinus vocaturvocatur Lambinus: revocatur codd. , propterea quod, si recte recte] ratione 2 dett. fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit maculaque adfecerit adfecerit] asperserit Lambinus , qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio damnabitur? 114si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui ille qui] illeque Madvig sese facturum recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et honestatem omnem amitteret? 115Nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a decurionibus publice T. RoscioT. Roscio Schütz: Roscio codd.: del. Hotoman mandatus est; et ex eo T. Roscius non paululumpaululum ΣAπφω: paulum σχψ nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditusdepactus ψ² (cf. §110) evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam fecit.