38 Cic. S. Rosc. 109–112
109Venit in decem primis legatus in castra Capito. VosCapito. Vos scripsi: Capito || || Σ: Capito cett. totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum ius tam sanctum atque integrum quod non eius sceluseius scelus ed. R. Stephani: eiusce vis codd. atque perfidia violarit et imminuerit, virum optimum esse eum iudicatote. 110Impedimento estest om. A ψ¹ quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuereacuere σχψ: ac vere cett. , hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depeciscidepacisci χψ²ω , hisce aliqua fretus morafretus mora w: fretumora Σ: fretum ora (hora π²σχ) cett.: ficta mora Gronovius semper omnis aditus ad Sullam intercludere. Postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis denuntiare, pro re certa spem falsam domum rettulerunt. In privatis rebus si qui rem mandatam 111non modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse dedecus existimabant. Itaque mandati constitutumconstitutum Σ est iudicium non minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi interesse non possumus, in eisin his Aφψ operae nostrae vicaria fides amicorum supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. Non enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. Idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur. 112Quid recipis mandatum, si aut neglecturus aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? Recede de medio; per alium transigam. Suscipis onus offici quod te putas sustinere posse; quod maximemaxime Dobree: minime codd. videtur grave eis qui minime ipsi leves sunt.