36 Cic. S. Rosc. 102–105
102Alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad socium atque adeoadeo A. Eberhard: ad codd. magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. Alter, si dis immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac nonid nunc … ac non Jeep (cf. §92): id nunc … an (aut ψ) codd.: non id nunc … an Madvig quod fecerit vindicandum sit. Itaqueita Schol. more maiorum comparatum est ut ut] ut vel Halm in minimis rebus homines amplissimi testimonium de sua re non dicerent. 103Africanus qui suo cognomine declarat tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non audeo dicere: Si diceret, non crederetur. Videte nunc quam versa et mutata in peiorem partem sint omnia. Cum de bonis et de caede agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte quaeritur. 104Quid? tu, vir optime, ecquidquid tu vir „omptume“ ecquid Σ: etquid tu vir optime A habes quod dicas? mihi ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. Multa scelerate, multa audaciteraudaciter Priscian. (K. iii. 28): audacter codd. (cf. Cael.. 13), multa improbe fecisti, unum stultissime, profecto tua sponte non de Eruci sententia: nihil opus fuit te istic sedereistic sedere Hotoman: isti credere codd. . Neque enim accusatore muto neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. Huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista cupiditas esset. Nunc quidnumquid Pascal est quod quisquam ex vobis audire desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobisnobis Σ B, Lambinus: vobis cett. contra vosmet ipsos facere videamini? Age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.
105Ad Volaterras in castra L. Sullae mors Sex. Rosci quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur.