33 Cic. S. Rosc. 92–94
92Video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; videamus nunc ecquaeecquae Naugerius: et quae codd. facultas suscipiendi malefici fuerit. Ubi occisus est Sex. Roscius? – Romae. – Quid? tu, T. Roscitu T. w: ut Σ: tu cett. , ubi tunc eras? – Romae. Verum quid ad rem? et alii multi. – Quasi nunc nunc] non σψ² id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui multis annis Romam omnino non accesserit. 93Age nunc ceteras quoque facultatesquoque facultates edd. VR. Garatoni: facultates quoque codd. (cf. §83) consideremus. Erat tum multitudo sicariorum, id quod commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. Quid? ea multitudo quae erat? Opinor, aut eorum qui in bonis erant occupati, aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. Si eos putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua conferetur. 94Dices: „Quid postea, si Romae adsiduus fui?“ Respondebo: „At ego omnino non fui.“ – Fateor me sectorem esse, verum et alii multi. – At ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. – Non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. – At ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. Permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.