29 Cic. S. Rosc. 79–82
79Nunc, Eruci, ad te venio. Conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos. Liberosne? quos neque ut convenireconvenire ed. Guar.: conveniret (-em ω) codd. potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. Ego contra ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de praediis umquam temere discesserit. Restare tibi videbatur servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis „Eius modi ut non modo ab hoc crimencrimine σφω resilire videas verum omnem suspicionem in vosmet ipsos recidere intellegas. 80Quid ergo estquid est ergo ψ quo tamentamen Σ: tandem cett. accusator inopia argumentorum confugeritconfugit Madvig ? Eius modi tempus erat“ inquit „ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.“ Interduminterdum cod. (?) Vrsini: interim mei mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio perfundere perfundere] pessundare Trojel: pervertere Halm (cf. Suet. Domit. 8 perfusoriis assertionibus), accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. Quid ais? volgo occidebantur? Per quos et a quibus? Nonne nonne] non Ernesti cogitas te a sectoribus huc adductum esse? Quid postea? Nescimus per ista tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum? 81Ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant concursabant] concurabant Σ: circumcursabant (cucurs. ψ¹) ψ² , qui Romae erant adsidui, qui omni tempore in praeda et inet in ω: et cett. sanguine versabantur, Sex. Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam sicariorum multitudinem in qua ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivitnescivit Madvig: nesciret codd. , propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.
82Vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex alia alia] aliena Passeratius: aliqua A. Eberhard oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebantpertinebant Naugerius (2): pertinebat codd. ; de quibus quoniamquoniam (quõ Σ: qm Σ mg) σσχ: cum A ω: quomodo πψ: uno φ verbo arguit, verbo satis est negare. Si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nosibi quoque nos σσχ, Madvig: ibi nos quoque cett. , ut in ipsa causa, paratiores reperiet quam putabat.