11 Cic. Rab. perd. 30–31

30 ↷Qua re, si eos qui iam de vita decesserunt ornabimus, iustiorem nobis mortis condicionem relinquemus. Sed si illos, Labiene, quos iam videre non possumus neglegis, ne his quidem quos vides consuli putas oportere? 31Neminem esse dico ex his omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit, quin consules secutus sit. Omnes ei quorum tu ex aetate coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis C. Rabiri nomine citantur. At occidit Saturninum Rabirius. Utinam fecisset! non supplicium deprecarer sed praemium postularem. Etenim, si Scaevae, servo Q. Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis Optimi Maximi templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo Capitolino improborum civium * * *