10 Cic. Rab. perd. 27–30
27 ↷Sed quid ego de eis omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem ignominiamque mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriae, parentem, inquam, vestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi nefarii mortuum condemnabimus? 28Etenim si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? Ac si fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C. Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. Quae fides, Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? Adeone hospes es huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae ut haec nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere videare? 29„Quid iam ista C. Mario“, inquit, „nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?“ Itane vero? tantis in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? At, credo, cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. Non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. Itaque cum multis aliis de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi sempiternum spectare videatur. 30Quapropter equidem et C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum ac fortissimorum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum vita ad deorum religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro communi salute ceperunt. Etenim, Quirites, exiguum nobis vitae curriculum natura circumscripsit, immensum gloriae.