7 Cic. Rab. Post. 16–19
16Potentissimo et nobilissimo tribuno pl., M. Druso, novam in equestrem ordinem quaestionem ferenti: „Si quis ob rem iudicandam pecuniam cepisset“ aperte equites Romani restiterunt. Quid? hoc licere volebant? Minime; neque solum hoc genus pecuniae capiendae turpe sed etiam nefarium esse arbitrabantur. Ac tamen ita disputabant, eos teneri legibus eis oportere qui suo iudicio essent illam condicionem vitae secuti. Delectat amplissimus civitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, provinciae, sacerdotia, triumphi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita; 17esto simul etiam sollicitudo aliqua et legum et iudiciorum maior quidam metus. „Nos ista numquam contempsimus“ – ita enim disputabant – „sed hanc vitam quietam atque otiosam secuti sumus; quae quoniam honore caret, careat etiam molestia.“ „Tam es tu iudex eques quam ego senator.“ „Ita est, sed tu istud petisti, ego hoc cogor. Qua re aut iudici mihi non esse liceat, 18aut lege senatoria non teneri.“ Hoc vos, equites Romani, ius a patribus acceptum amittetis? Moneo ne faciatis. Rapientur homines in haec iudicia ex omni non modo invidia sed sermone malivolorum, nisi cavetis. Si iam vobis nuntiaretur in senatu sententias dici ut his legibus teneremini, concurrendum ad curiam putaretis; si lex ferretur, convolaretis ad rostra. Vos senatus liberos hac lege esse voluit, populus numquam adligavit, soluti huc convenistis; ne constricti discedatis cavete. Nam, 19si Postumo fraudi fuerit, qui nec tribunus nec praefectus nec ex Italia comes nec familiaris Gabini fuit, quonam se modo defendent posthac qui vestri ordinis cum magistratibus nostris fuerint his causis implicati?