8 Cic. Quinct. 30–31
30Venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. Iste, homo acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: quod ab eo petat quoius ex edicto praetoris bona dies XXX possessa sint. Non recusabat Quinctius quin ita satis dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. Decernit – quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere potuit – sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio facere: si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies XXX possessa non essent. Recusabant qui aderant tum Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse famam alterius in iudicium venire. 31Clamabat porro ipse Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo priore loco causam esse dicturum. Dolabella – quem ad modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro loco natus adsequi possit – iniuriam facere fortissime perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.