21 Cic. Quinct. 66–70
66Quid deinde fit? Alfenus, ut omnes intellegere possent iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos compluris advocat, testatur isto audiente se pro communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere. 67Eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni complures. Res in dubium venire non potest. Fit rebus omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. Venit ad vadimonium Quinctius. Iacet res in controversiis isto calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare iudicium causa omnis concluderetur.
68Quod officium, C. Aquili, commemorari procuratoris potest quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? An vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus? Quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum fuisse. Mihi autem ad vincendum satis est fuisse procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror pertinere.
69„Erat,“ inquit, „illarum partium.“ Quid ni? qui apud te esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili ne gladiatori quidem faveret. Si, quod tu semper summe cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio non erat? „Bruti,“ inquit, „erat familiaris; itaque is intercedebat.“ Tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. An omnis tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere laborant? Aude id dicere non palam, sed ipsis quos advocasti. 70Tametsi nolo eam rem commemorando renovare cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri arbitror oportere; unum illud dico: