9 Cic. Q. Rosc. 25–27
25Quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. Formulam non noras? Notissima erat. Iudicio gravi experiri nolebas? Quid ita? propter familiaritatem veterem? Cur ergo laedis? Propter integritatem hominis? Cur igitur insimulas? Propter magnitudinem criminis? Itane vero? quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium? Quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. Tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. Nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. Dic enim, tabulas habes an non? Si non habes, quem ad modum pactio est? 26si habes, cur non nominas? Dic nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! Non petiit. Dic pactionem fecisse ut absolveretur! Non pepigit. Quaere qua re sit absolutus! Quod erat summa innocentia et integritate. Quid enim factum est? Venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. Iudici hic denuntiavit; absolutus est. Tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? Perstat in impudentia. „Pactionem enim,“ inquit, „mecum fecerat.“ Idcirco videlicet ne condemnaretur. Quid erat causae cur metueret ne condemnaretur? – Res erat manifesta, furtum erat apertum.
27Cuius rei furtum factum erat? Exorditur magna cum exspectatione veteris histrionis exponere societatem.