6 Cic. Phil. 9, 13–15
13Mihi autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si quisi quis ed. R est sensus in morte, aenea statua futura et eaet ea V: et b: aere nst pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statutaprimum statuta Graevius: primum statua V: prima statua D est. Mirifice enimmagnifice enim D ServiusSer. Sulpicius nst maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Ut igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. Atque hanc meam sententiam, patres conscripti, P. 14Servili sententia comprobariprobari D necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. Nam si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? Sin id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? Maiores quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. Sed statuae intereunt tempestate, vetustatetempestate, vetustate V1n2: ante vetustate add. vi bt, .ui. s, .u. n1, vel V2, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate. 15Augeatur igiturigitur om. V etiam honore D isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simusgratissimus VD: corr. ed. R in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiamfort. referre gratiam (numeri causa) referre possumus. Notetur etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. His enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna.